

Liber Job*
Caput 2: Versus 10
Quasi una de stultis, etc.[GREG.]Quia sensus, non sexus in vitio est: non ait una de mulieribus, sedde stultis mulieribus:quod pravum sapit, accidentis stultitiae est, non conditione naturae.Si bona suscepimus, etc.[Ibid.]Magna consolatio est in malis bonorum reminisci, ne sit omnimoda desperatio, sicut in laetis temperat ab elatione praevisio mali. Unde dicitur: In die bonorum ne sis immemor malorum, et in die malorum ne sis immemor bonorum.Si bona,id est, si ad aeterna bona tendimus, cur non mala praesentia sustinemus?In omnibus his,etc.[Ibid.]Duobus modis labiis peccamus, cum non justa dicimus, vel cum justa tacemus. Sed Job nec contra ferientem superba dixit, nec contra suadentem recta reticuit. Patientiam habuit, Deo gratias agens, insipientiam conjugis arguendo docens: et sic victus ardentius hostis instigatur, et quia uxor tacuit alios excitavit ad contumelias.In omnibus.Qua sancti in omnibus, quae extra et intus patiuntur, nec injuriis Dei excedunt, nec in contumeliis pravorum.